monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 0, 19
Video vos, iuvenes mei, plus iusto ad hanc eius virtutem obstupescere; alia vos mirari in illo volo. hoc, quod tantum vobis videtur, non operosa arte tradi potest. intra exiguum paucissimorum dierum tempus poterit quilibet facere illud, quod Cineas fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die novus homo et senatum et omnem urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis persalutavit; (aut) quod ille fecit, qui recitatum a poeta novum carmen dixit suum esse et protinus (e) memoria recitavit, cum hoc ille, cuius carmen erat, facere non posset; aut quod fecit Hortensius, qui a Sisenna provocatus in auctione persedit per diem totum et omnes res et pretia et emptores ordine suo argentariis recognoscentibus ita, ut in nulla re falleretur, recensuit. cupitis statim discere? suspendam cupiditatem vestram et faciam alteri beneficio locum; interim hoc vobis, in quo iam obligatus sum, persolvam.